MICHAEL Federovitius

MICHAEL Federovitius
MICHAEL Federovitius
Russorum seu Moscorum Imperator laudatissimus, confusam exhaustamque civilibus turbis Moscoviam, optatâ pace, recreavit, novae familiae conditor. Postquam enim a Pseudo-Dametriis aliquot, post excessum Theodoti, Russia gravissime perturbata et Russi, verô capite destituti, Tartarorum, Polonorum (qui urbem primariam Moscoviam ferrô incendiôque funditus deleverunt A. C. 1612. ac inaestimabiles Principum thesauros, ab antiquo congestos, diripuerunt) et Suecorum (qui complures Imperii Russici, per has turbas, ditiones occupârunt) praeda fuissent, ab A. C. 1604. ipsique inter se discordes, alii Magnum Ducem Uladislaum Poloniae; alii Carolum Sueciae Principes, vellent; tandem cum nullus videretur calamitatum finis, quidam ex infima plebe, nomine Zacharias Lippenows, lavius, habitans in provinc. Septentrionali cui Dunia nomen, in urbe Pleskoviensi, progressus in medium, dixit: Perire Russiam, creandum asse Ducem ex Russica nobilitate, et aerarium fido Quaestori esse committendum. Cuius consiliô ab omnibus collaudatô, Russi, omnes exteros pellendos decreverunt, et indigenam Principem eligendum. Sic creatus Magnus Dux est Michael Federovitius, florens aetate ac virtutibus iuvenis, qui statim, consilii auctorem, lanium Ducem exercitus ac Quaestorem suum constituit. Mox Michaeli se opposuit Pseudo Demetrii II. vidua, Margarita Gorgona, quae ductô Iwam Martinovitz Carusci, Cosacorum Duce, provincias Russiae Orientales, Casanam, Astracanam, Silberiam, Rezanam, Colugiam, aliasque titulô Regni pro filio suo adhuc impubere Pseudo Demetrio IV. occupavit, sed bienniô exactô, Demetrius hic cum Matre sua captus, atque a Russis interfectus est. Ita solus Michael superstes, primo omnium pacem cum Suecis sancivit, illisque, receptô Magnô Ducatu Novogardiae, omni Livoniâ, Ingriâ, Careliâ multisque ad Mare Album provinciis in perpetuum cessit. Polonos Moscoviâ eiecit, brevique miserrime hactenus afflictum imperium, prudentiâ, moderatione animi, ac perpetuâ cum vicinis pace, ita recreavit, ut numquam felicior fuerit, quam sub ipso. Unam accepit eamque atrocem a Polonis cladem, A. C. 1634. Cum enim Smolenscum obsedisset, ingens ipsius centum millium exercitus ad turpissimam deditionem coactus est. A que tempore armis plane abstinuit, amator exterorum, et supra quam eius gentis ingenia ferunt, summâ humanitate excultus. Obiit A. C. 1645. die 12. Iulii, successore filiô Alexiô Michalovitio, i. e. Dichaelis flioô, qui cum adhuc minorennis esset, horribilis iterum seditio Moscoviam urbem concussit A. C. 1648. Verum paulo adultior factus, A. nempe C. 1654. cum exercitu Lithuaniam ingressus est, captâque urbe Smolenscô maculam A. C. 34. Patri adspersam eluit, Georg. Hornius Orb. Polit. Part. 1. et 3. Orb. Imper. p. 252. et seqq. Vide quoque in vocihus Cyar, Moscovia et Russia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MOSCOVIA et MOSCHOVIA — MOSCOVIA, et MOSCHOVIA seu Russia alba Gallis, la Moscovie, seu etiam la Russieblanche, regio est ex praecipuis Europae versus Septentrionem, et amplissima, ubi alias maxima pars Sarmatiae Europaeae, cum aliqua parte Asiaticae. Nunc etiam Russia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PSEUDODEMETRIUS IV — PSEUDODEMETRIUS IV. in Septentrionali Russia emersit circa eadem tempora, Scriba publicus Moscoviensis, qui Novogardiâ aliisque provinciis Sueciae vicinioribus in suas partes pertractis, etiam Sueciae Regem sibi adiungere annisus est. Sed cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”